Sophocles
The New Latin Reader by Sidney Charles Walker. Internet Archive link. This is story 2 in the "Narrationes" section; most of the stories in this book are Bible stories. There is also a vocabulary in back of the book, plus a "key" consisting of an interlinear translation of each story.
Sophocles ad summam senectutem tragoedias fecit. Propter quod studium cum rem familiarem negligere videretur, a filiis in judicium vocatus est, ut judices a rei familiaris administratione removerent eum quasi desipientem quemadmodum apud Romanos bonis interdici solebat patribus male rem gerentibus. Tum senex recitavit judicibus eam fabulam, quam proxime scripserat, quaesivitque, num illud carmen hominis desipientis esse videretur. Quo recitato, sententiis judicum est liberatus.Scilurus,
Sophocles
ad summam senectutem
tragoedias fecit.
Propter quod studium
cum
rem familiarem negligere
videretur,
a filiis
in judicium vocatus est,
ut judices
a rei familiaris administratione
removerent eum
quasi desipientem
quemadmodum
apud Romanos
bonis interdici solebat
patribus
male rem gerentibus.
Tum senex
recitavit judicibus
eam fabulam,
quam proxime scripserat,
quaesivitque,
num illud
carmen hominis desipientis
esse videretur.
Quo recitato,
sententiis judicum
est liberatus.
Comments
Post a Comment